C:\dokumente und einstellungen\su13rssa\eigene dateien\myfiles\st ottilien text\historia ottiliensis 3.wpd

«INTVS MONACHI, FORIS APOSTOLI»
De archiabbatia Ottiliensi eiusque historia (3)
2.3.3.3. De condicionibus missionis denuo susceptae
Post calamitatem missionis Africanae Ottiliani valde affecti erant. Tamenspem non deposuerunt atque vires suas denuo colligere coeperunt. Cum iammense Septembri a. 1889i P. Amandus Acker Patrum Spiritãs Sancti superiorZanguebarensis Ottilianos rogaret, ut in Africam Orientalem reverterentur, etcum Hermannus von Wissmann Germaniae commissarius imperialis eos adopus missionarium denuo suscipiendum adhortaretur,1 P. Andreas Amrheinprimo haesitavisse videbatur.2 Tamen §dem paulo post aliter deliberavit et iammense Novembri a. 1889i P. Bonifatius Fleschutz et Fratres Iosephus Irrgangatque Fridolinus Braun in Africam Orientalem praemissi sunt, ut ib§dem rempraepararent.3 Erant ergo illi tres in Africam reversuri, qui ex calamitatePuguensi superstites evaserant. Iidem autem die 30o m. Nov. a. 1889o inZanguebariam adv‘n‘runt. Paucis diebus post ad urbem Daressalam trans-migraverunt, ubi deinde duo aedificia ‘m‘runt, quae prorsus restauranda Cfr Leander BOPP: Die ersten fünfzehn Jahre unserer Missionstätigkeit in Ostafrika. St.
Ottilien 1956, p. 38 (typoscriptum in archivo Ottiliensi asservatum); FrumentiusRENNER: Der fünfarmige Leuchter. I. St.Ottilien 21979, p. 151; Frumentius RENNER:Die Benediktinermission in Ostafrika - eine Überschau. In: Frumentius RENNER (ed.):Der fünfarmige Leuchter. II. St. Ottilien 21992, p.127; Siegfried HERTLEIN: Bene-diktinische Missionsmethode in Ostafrika. Idee und Wirklichkeit. In: SiegfriedHERTLEIN / Remigius RUDMANN (edd.): Zukunft aus empfangenem Erbe. 100 Jahrebenediktinische Missionsarbeit. St. Ottilien 1983, p. 91.
Hermannus von Wissmann seditionem Africanam acriter suppresserat et «condicionesordinatas», quae dicebantur, iterum instituit. Cfr ex. gr. Hans-Ulrich WEHLER: Bismarckund der deutsche Imperialismus. Köln / Berlin 1969, p. 364; Michael PESEK: KolonialeHerrschaft in Deutsch-Ostafrika. Frankfurt/M / New York 2005, p. 189; Horst GRÜN-DER: Christliche Mission und deutscher Imperialismus. Paderborn 1982, pp. 183 sq.;Horst GRÜNDER: Geschichte der deutschen Kolonien. Paderborn / München / Wien /Zürich 52004, p. 87; Imre Josef DEMHARDT: Deutsche Kolonialgrenzen in Afrika.
Hildesheim / Zürich / New York 1997, pp. 353 sqq.
Talis cautio bene intellegibilis erat, cum un~ ex parte calamitas Africana nondumsuperata esset et alter~ ex parte, quamvis seditio efficaciter suppressa iam esset,condicio in Afric~ Orientali nondum esset omnino tranquilla.
Cfr Leander BOPP (1956), p. 38; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 151;Frumentius RENNER: Leuchter II (21992), p. 127; Siegfried HERTLEIN (1983), p. 91;Bernita WALTER: Von Gottes Treue getragen. I. St. Ottilien 1985, p. 147; GodfreySIEBER: The Benedictine Congregation of St. Ottilien. St. Ottilien 1992, pp. 22 sq.
instituerentur monasteria virorum et mulierum et quae - uti praecogitatumerat - domãs praeparatoriae pro futuris stationibus in interiore parte regionissitis fierent.4 Mense Aprili a. 1890o P. Bonifatius iam rogavit, ut nova expeditio missiona-ria in Africam mitteretur.5 Itaque menseIunio a. 1890o parvus grex porfectus est,qui ex quinque fratribus atque novemsororibus constitit6 et cui P. FranciscusMayr recenter ordinatus praefuit. Eorumautem adventã in urbem Daressalamnovum initium Ottilianae missionisAfricanae factum est.
Tamen tempus initiale satis pauper erat,cum aedificia monasterialia nondumbene instructa essent atque multae res adusum cottidianum deessent.7 Sed ipsaopera missionaria paulatim bene progre-diebantur. Nihilominus aliis ex causismaximae difficultates exortae sunt. Nampropter condiciones climatis, cui non [Cfr Frumentius RENNER: Leuchter I laboris caus~ non semper diligenter ob-servaverunt, fratres sororesque saepe gravi morbo afficiebantur. Magna Cfr Leander BOPP (1956), p. 39; Paulus SAUTER: Die Benediktus-Missions-Genossenschaft. Rückblick auf die ersten zehn Jahre. St. Ottilien 1894, p. 16; CyrillWEHRMEISTER: Die Benediktinermissionare von St. Ottilien. St. Ottilien 1939, p. 43. -Illa aedificia videntur in initio revera paene pariet§nae fuisse. Domibus aliquatenusrestauratis virorum monasterium Sancto Iosepho, mulierum monasterium SanctaeMariae dedicatum est. Tamen habitandi condiciones primis annis satis miserae fuissevidentur.
Cfr Leander BOPP (1956), p. 40; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp. 151 sq.;Frumentius RENNER: Leuchter II (21992), p. 129; Siegfried HERTLEIN (1983), p. 91;Bernita WALTER (1985), p. 147; Paulus SAUTER (1894), p. 16. Inter quos etiam erat Fr. Michael Hofer, qui fuerat inter primos, qui iam domuiRichopagensi modo conditae se adiunxerant. Cfr supra pars I (VOX LAT. 175, 2009, p.
60 et adn. 178).
Leander BOPP (1956), p. 40 scribit tales condiciones pauperes, quae vigebant, non esseomni modo intellegibiles, cum P. Bonifatius scivisset sibi licere usque ad viginti miliamarcarum quotannis erogare.
autem calamitas facta est, cum die 29o m. Ian. a. 1891o P. Bonifatius Fle-schutz propraefectus apostolicus febri correptus vit~ functus esset nondumtriginta annos natus.8 ¦dem ut superior missionis ab omnibus magni aestima-tus erat et indigenae qu4que eum vere dilexerant. Etiam in patri~ Ottiliensimagn~ cum tristiti~ hic nuntius de eius morte perceptus est et P. AndreasAmrhein morte P.ris Bonifatii graviter tactus fuisse dicitur.9 In ipsa regione missionari~ munus superioris ad P.rem Franciscum Mayrtransiit,10 qui ipse adhuc satis iuvenilis erat et, quamvis optim~ indole praedi-tus, nondum magnam experientiam habuit. Tamen difficultates proximis tem-poribus augebantur. Nam non solum plures sorores fratresque morbo correptivit~ functi sunt, sed etiam ipse P. Franciscus febri iam debilitatus erat. Itaqueex patri~ Ottiliensi auxilium desideratum mittebatur: duo fratres, quinque Cfr Leander BOPP (1956), p. 43; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 152;Siegfried HERTLEIN (1983), pp. 91 sq.; Bernita WALTER (1985), p. 148; CyrillWEHRMEISTER (1939), pp. 43 sq.; Paulus SAUTER (1894), p. 16, qui per errorem annum1898um indicat.
Tamen antea videntur quaedam dissensiones inter P.rem Andream Amrhein et P.remBonifatium Fleschutz fuisse. Nam un~ ex parte P. Amrhein P.ri Bonifatio opprobriodedit eum nimis artam amicitiam cum Patribus Spiritãs Sancti, imprimis cum P.reAmando Acker coluisse. Alter~ ex parte videntur inter ipsos disputationes quaedamexortae esse, quibus agebatur de principiis quibusdam monasticis in missioneadhibendis. Nam P. Bonifatius, cum numerum monachorum missionariorum inpraesenti non sufficere videret, ex experienti~ su~ sibi persuasum habuit tali condicioneinitiali non ita opportunum esse iuxta missionarium monasterium principale multa novamonasteria dependentia condere, sed melius esse primo plures exposituras, quaedicuntur, instituere. Tamen talis modus procedendi erat contra praecepta P.ris AndreaeAmrhein, qui h4c P.ri Bonifatio etiam opprobrio dedit. - De hac re cfr fusius LeanderBOPP (1956), pp. 44 sqq.; breviter rem commemorat etiam Frumentius RENNER:Leuchter I (21979), p. 152. - Oprrobrium autem, quo agitur de amiciti~ nimis art~ interP.rem Bonifatium et Patres Spiritus Sancti, magis generaliter iam invenitur in illisbrevibus notitiis supra commemoratis (cfr cap. 2.3.3.2., adn. 142), cui titulus est «Demendis, quae in loco Pugu commissa sunt .» (ASO, Daressalam 6). Ex hoc concludipotest hanc paginam P.rem Bonifatium ipsum non conscripsisse, sed unus ex fratribussuperstitibus (sive Iosephus Irrgang sive Fridolinus Braun).
10 ¦dem e~ de caus~ superior factus est, quia in monasterio missionario illo tempore unicus sacerdos et hunc in modum insimul senior erat. Sed post mortem P.ris Bonifatii nequeipse neque illi, qui ei immediate successerunt, officialiter - id est ab Congregatione dePropagand~ Fide - ut Propraefecti Apostolici instituti sunt. Demum P.rem MaurumHartmann, cum §dem factus esset superior monasterii missionarii, Congregatio dePropagand~ Fide anno 1894o novum Propraefectum Apostolicum instituit. - De hac revide infra.
sorores atque sacerdos P. Franciscus Xaverius Baumann.11 Tamen gaudiumde hÇc auxiliÇ erat tantummodo dimidiatum, cum - ut omnes fontes consen--tiunt - celeriter appareret P.ri Francisco Xaverio indolem neque satis monas- ticam neque vere missionariam fuis-se.12 Calamitas autem aucta est, cumP. Franciscus, qui iam diutiusaegrotaverat, sed interdum paulu-lum recreatus videbatur, denique die23o m. Oct. a. 1891o vit~ functusesset viginti quattuor annos natus.13Morte autem tot fratrum sororum-que videtur P. Andreas Amrhein itaaffectus fuisse, ut die 24o m. Oct. a.
1891o in imo colle cappellae Sanc-tae Ottiliae magnam crucem fer-ream erigendam curaret, quae indirectionem meri-dionali-orientalemversa ad Africam «spectat» et qu~arta coniunctio cum missione de-monstratur.
Nam P. Xaverius, qui deinde ib§dem unicus sacerdos erat, e~ de caus~ supe-rior missionis factus est, quae quidem condicio missioni non erat opportuna,cum §dem ordinem non servaret, bonum exemplum ipse non praeberet atquehunc in modum dissensiones internas quadamtenus instigaret. Videtur autemP. Franciscus aliquid huiusmodi praevidisse, quia ante mortem suam ab P.reAndrea Amrhein petiverat, ut P. Xaverius iterum domum revocaretur. E~ decaus~ P. Dominicus Enshoff in Africam missus est, qui in monasterio missio-nario ordinem iterum institueret. Die 9o m. Febr. a. 1892o un~ cum F.re Mat-thia §dem in urbem Daressalam adv‘nit et secum attulit «epistulam poena- 11 Advenerat ille grex in urbem Daressalam die 30o m. Iul. a. 1891o.
12 Cfr ex. gr. Leander BOPP (1956), pp. 51 sq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p.
153; Siegfried HERTLEIN (1983), p. 92; Godfrey SIEBER (1992), p. 23.
13 Cfr Leander BOPP (1956), p. 51; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 153, qui diem 21um m. Oct. indicat; Bernita WALTER (1985), p. 148, quae diem 22um m. Oct.
indicat.
lem» ab P.re Andrea Amrhein scriptam.14 Hanc epistulam unusquisque mo-nachus copiare debebat et per semiannum unoquoque primo die lunae mensisieiunium severum observandum atque eodem die epistula praelegenda erat.
Scopus autem huius epistulae erat in eo, ut condiciones internae melioraren-tur. Sed quaestio est, num hic scopus hunc in modum ad effectum adducipotuerit.15 Praeterea - quod non erat minimi momenti - perturbationes qua-damtenus maiorabantur, quia non satis clare apparuisse videbatur, quis inmonasterio missionario praepositus esset et itaque dicendum haberet. Cum P.
Dominicus missus esset «ad ordinem denuo instituendum», videtur §dem abparte monachorum ut praepositus perceptus esse. Tamen secundum principiageneralia P.re Francisco vit~ functo P. Xaverius, cum esset unicus sacerdoslocalis, quasi automatice superior missionarius factus est.16 Difficultatesautem non minorabantur eo facto, quod P. Xaverius et P. Dominicus inter seomnino non congruebant. Sic etiam divisio inter fratres facta est, cum partimP.ri Dominico adhaererent, partim P.ri Xaverio.17 Hunc in modum ille novusordo exoptatus institui non potuit.
Itaque P. Cassianus Spiss in Africam mittebatur, ut auxilium ferret. ¦dem die25o m. Aug. a. 1893o un~ cum duobus fratribus in urbem Daressalamadv‘nit.18 Res autem erat aliquatenus mira, quia P. Cassianus missus erat ut 14 Cfr Leander BOPP (1956), pp. 52 sqq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp. 153 sq.; Siegfried HERTLEIN (1983), p. 92.
15 Cfr Leander BOPP (1956), pp. 53 sq., qui paulo fusius argumenta illius epistulae tractat atque diiudicat. Mira enim videntur ea esse, quae P. Andreas Amrhein ib§dem degenerali fortun~ missionis scripsit. Existimavit enim §dem magnum numerummissionariorum mortuorum esse signum Dei, cuius voluntas non esset ille modusmissionarius, quem P. Bonifatius atque P. Franciscus instituissent (et qui contrapraecepta ipsius P.ris Andreae Amrhein fuisset). Nonnulla exempla huius opprobriiafferuntur. Leander BOPP un~ ex parte adnotat conclusiones theologicas P.ris AndreaeAmrhein esse miras atque semper difficile esse consilia Dei immediate pronuntiare,alter~ ex parte diiudicat opprobria contra P.rem Bonifatium atque P.rem Franciscumprolata fuisse iniusta, cum iidem impigerrime operando initia missionis Ottiliensis beneinstituissent atque munere pro Deo functo vitam amisissent. Similiter etiam FrumentiusRENNER: Leuchter I (21979), p. 153.
16 Cfr Leander BOPP (1956), pp. 54 sq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 154. - Ceterum P.ri Andreae Amrhein non fuisset ius novum superiorem missionis instituendi.
17 Sequela quaedam huius dissensionis internae erat in eo, ut duo fratres consociationem 18 Cfr Leander BOPP (1956), pp. 57 sqq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp. 155 sq.; Siegfried HERTLEIN (1983), p. 92; Lambert DOERR: Bishop Cassian Spiss (1866- «visitator clandestinus», qui status in monasterio missionario demum semi-anno post eius adventum manifestabatur. Sub tali condicione etiam §demcondiciones non funditus redintegrare valuit.19 Nam internam divisionemcoenobii missionarii etiam ille superare non valuit. Cum mense Aprili a.
1894i vota perpetua fratrum instarent, tres fratres monasterium reliquerunt,unus vero dimissus est. Ille autem, qui aestimabatur causa vera difficultatum,id est P. Xaverius, ultimus missionem reliquit atque die 28o m. Dec. a. 1894odimissus est.20 Status ergo internus missionis illo anno nondum erat omninoconsolidatus. Sed spes quaedam erat res in melius mutatum iri.
2.3.4. Quomodo Ambinga Ottiliensis sedes primaria facta sit
Postquam initialem progressum primae missionis Africanae aliquatenussecuti sumus, revertamur oportet ad patriam Ottiliensem. Nam ib§dem qu4queillo spatio temporis mutationes factae sunt.
Primo autem dicendum est P.rem Andream Amrhein Ambingam Ottiliensemsatis celeriter, postquam primae areae aedificiaque empta sunt, maioris mo-menti esse percepisse atque eundem Ambingam Richopago praetulisse.
Putatur vero P. Andreas Amrhein iam mense Februario a. 1887i deliberavisse,num Ambingam Ottiliensem institueret domum matricem.21 Tamen h4c nonimmediate factum est, cum P. Andreas Amrhein un~ ex parte plures aliasideas haberet,22 alter~ ex parte condiciones generales respiciendae essent.
1905). Missionary Pioneer and Martyr. In: Godfrey SIEBER / Cyrill SCHÄFER:Beständigkeit und Sendung. St. Ottilien 2003, p. 253.
19 Cfr Leander BOPP (1956), p. 57; Lambert DOERR (2003), p. 253, qui existimat causam veram, cur P. Cassianus tam magnum effectum non habuisset, fuisse in P.ris AndreaeAmrhein modo procedendi, qui hominibus ab ipso missis non satis auctoritatistradidisset, cum ipse omnia in manã su~ retinere voluisset.
20 Cfr Leander BOPP (1956), p. 58; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 156; Siegfried HERTLEIN (1983), p. 92. - P. Xaverius autem est exemplum, quo demonstraturnon omnes homines per se esse bonos praepositos. Tamen illo tempore propternumerum sacerdotum non sufficientem P.ri Andreae Amrhein saepe nihil aliudrelinquebatur ac eum mittere, qui erat in promptu.
21 Cfr Leander BOPP: P. Andreas Amrhein O.S.B. Der Gründer der Benediktiner- kongregation von St. Ottilien. St. Ottilien 1954, p. 138; Frumentius RENNER: LeuchterI (21979), p. 86; Bernita WALTER (1985), pp. 77 sqq.
22 Sic ex. gr. cogitavit se Monasterii in Vestfali~ [Münster] coenobium verum atque domum matricem instituturum esse, ubi et novitiatus exerceretur et clerici viverent.
Richopagum secundum eius deliberationes fuisset domus praeparatoria, ubi candidatiante novitiatum versarentur, et Ambinga Ottiliensis destinata erat matrix domus so-rorum, quae praeterea Tutzingae haberent domum secundariam. Tamen haec omnia in Nam his annis initialibus neque pecunia abundanter fluebat neque satis multihomines (imprimis sacerdotes) aderant ad omnia incepta suscipienda.
Sed cum animadverteretur locum esse vere idoneum, decursã anni 1887i - utiiam commemoratum est - fratres atque sorores ex Richopago paulatim etgradatim in Ambingam Ottiliensem transmigraverunt. Videtur ergo consiliumpedetemptim maturuisse, quo domum missionariam in uno eodemque lococonstituere opportunius esse putabatur.
Officialiter autem atque quadamtenus definitive manifestabatur translatiodomãs missionariae, cum die 6o m. Nov. a. 1887o Magnus Fleschutz magi-stratibus Rotegensibus annuntiaret maiorem partem sodalium die insequentidomum Richopagensem relicturam esse atque ad Ambingam Ottiliensemtransmigraturam esse, se ipsum paulo post ad expeditionem missionariam inAfricam Orientalem profecturum esse.23 Tamen de sorte futur~ domãs Richo-pagensis Magnus Fleschutz nihil exactum dixit.24 Videntur autem magistratãs illius regionis his actionibus aliquatenus in-tranquilli redditi esse, cum nihil huiusmodi exspectavissent neque suspicatiessent.25 Irritatio quaedam insuper exorta est, quia P. Andreas Amrheinpropter paenuriam loci pecuniaeque constituerat alumnos iuniores, qui locumgratuitum vel semigratuitum in domo missionari~ habuerant, in patriam suamremittendos esse. Tamen magistratãs placati erant, cum perciperent illis initio anni 1887i, cum condiciones adhuc vere difficiles essent, erant mera somnia. - CfrLeander BOPP (1954), pp. 138 sq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 86;Bernita WALTER (1985), pp. 77 sq.
23 Cfr Leander BOPP (1954), p. 116; Bernita WALTER (1985), p. 77; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp. 114 sq., qui textãs ex actis Rodegensibus depromptos affert.
24 Bernita WALTER (1985), p. 77 refert in conexã deliberationum, quibus agebatur de sorte futur~ domãs Richopagensis, mense Ianuario a. 1888i immediate antequam aedificiaRichopagensia vendebantur, Catharinam Scheins apud Fridericum Scheugenpflugfuisse, ut eum interrogaret, num ipse superior monasterii mulierum fieri vellet, quodtunc Richopagi institui posset. Ipsam etiam de eodem themate audientiam ab episcopoIgnatio von Senestrey petivisse, quae tamen ei non praebita esset. - Si Catharina Scheinsrevera talia colloquia habuit et habere conata est, deliberandum (et fortasse dubitandumest), utrum éadem h4c fecerit mandato P.ris Andreae Amrhein an potius su~ sponte taliaconsilia perpetraverit. Res tamen manet mira.
25 Haec intranquillitas videtur partim etiam exorta esse ex quaestionibus, quae ab Ratisbonensi praesidio regiminis ponebatur et quibus agebatur praeter alia de rumoribusad futuram expeditionem missionariam spectantibus. - Cfr Frumentius RENNER:Leuchter I (21979), pp. 112 sqq., qui suspicatur episcopum Ratisbonensem talesinterrogationes instigavisse.
alumnis pecuniam itinerariam esse traditam.26 Certe etiam Georgius Dengleratque Fridericus Scheugenpflug, quorum auxilio domus missionaria Richo-pagensis instituta erat, de his eventis non ita gavisi sunt, quia nesciverant,quid de fundatione su~ fieret.27 Videtur autem P. Andreas Amrhein non itacuravisse, ut omnes, ad quos haec transmigratio officialiter pertinuit, satismature atque satis clare informationes acciperent.28 Tamen imprimis ipsivicini domãs missionariae Richopagensis vere doluerunt, quod missionariiabierunt, cum bonam concordantiam cum iisdem habuissent atque invicememolumenta qu4que percepissent.
Quamvis pauci sodales Richopagi remanerent,29 dies 7us m. Nov. a. 1887o,quo maior pars profecta est, dicitur esse ille dies, quo Richopagum atque Am-binga Ottiliensis definitive atque prorsus coniungebantur.30 Hunc in modumdomus Richopagensis ut domus missionaria atque centrum missionariumexstare desiit.
Tamen difficultates nondum erant finitae. Nam in fine anni 1887i in actisdiurnis, q.t. «Ratisbonensis Pagina Matutina»,31 nonnullae symbolae invec-tivae divulgatae sunt, quarum prima causa fuerat illa condicio iam comme-morata, qu~ in transmigratione ad Ambingam plures alumini iuniores (minusquam sedecim annos habentes) domum missi sunt. Sed causae verae, cur haecaliaque opprobria divulgarentur, videntur profundiores atque magis generalesfuisse.
Prima autem symbola huius generis die 26o m. Nov. a. 1887o in lucem edita 26 Cfr Leander BOPP (1954), p. 122; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp. 115.
27 Videntur iidem iam mense Martio a. 1887i commercium epistulare de hac quaestione cum P.re Andrea Amrhein instituisse. Itaque illi duo viri magis providi erant quammagistratus atque ipse episcopus Ratisbonensis. - Cfr Leander BOPP (1954), pp. 116sqq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp. 93 sqq.
28 Etiam episcopus Ratisbonensis Ignatius von Senestrey videtur nullas informationes officiales ab P.re Andrea Amrhein accepisse.
29 Pauci remanserunt ad reliquas res ordinandas. Etiam opera in brac§na, quae erat, 30 Cfr Leander BOPP (1954), p. 116; Bernita WALTER (1985), p. 80. - Tamen in «Calendario missionario» in conexã primae expeditionis missionariae susceptae adhucleguntur haec: «St. Ottilia un~ cum domo su~ matrice Richopagensi non haesitat(inceptum aggredi).» [Missionskalender 1, 1888, p. 37]. (Textus originaliter Theo-discus).
est. Iam éadem erat satis infesta, eo magis vero omnes sequentes.32 Auctorautem primae symbolae imprimis misericordiam cum iuvenibus dimissisevocare atque praepositi malum modum se gerendi hac in re demonstrarevoluit. Argumentum vero secundae symbolae, quae die 30o m. Nov. a. 1887odivulgata est, spectat ad expeditionem missionariam. Proferuntur enim op-probria sorores fratresque, qui in Africam mittebantur, ad tales labores nonsatis sufficienter eruditos esse et insuper tantummodo unum sacerdotemnimis iuvenilem cum ipsis versari. Terti~ symbol~, quae die 3o m. Dec. a.
1887o in lucem edit| est, rumores de mal~ condicione pecuniari~ domãsmissionariae exhibent et deinde auctor scribit P.ris Andreae Amrhein consi-lium Richopagum relinquendi non esse intellegibile atque causas ab ipsoprolatas esse solum ficticias.
Occasio autem harum symbolarum ab adversariis bene electa erat, cum illotempore P. Andreas Amrhein propter expeditionem missionariam atquepropter praefecturam apostolicam accipiendam Romae versaretur,33 qu~ decaus~ ipse non statim rem suam defendere potuit. Nihil vero proderat, quodFr. Paulus Sauter brevi relatione die 6o m. Dec. a. 1887o divulgat~ quaedamopprobria refutare conatus est. Nam symbolae actorum diurnorum continue-bantur textã die 9o m. Dec. a. 1887o edito, cuius opprobria culmen habebantpostulato, quo P. Andreas Amrhein ex Richopago amovendus esset.34 P.ri Andreae Amrhein hae symbolae iam innotuerunt, cum adhuc Romaeversaretur, qu~ de caus~ hanc rem in notitiam Congregationis de Propagand~Fide perferre potuit et etiam D.ri Paulo Baumgarten iuristae, quocum relatio-ne amicali iunctus erat, tradidit. Ille Dr Baumgarten deinde 13o m. Dec. a.
1887o in actis diurnis, q.t. «Augustana acta diurna cursualia»,35 symbolamresponsoriam divulgavit, qu~ aperte atque clare omnia opprobria refutavitatque modum progrediendi esse inconvenientem reprobandumque diiudica-vit.36 32 Cfr Leander BOPP (1954), pp. 122 sqq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp.
118 sqq.; Bernita WALTER (1985), p. 79; Paulus WEISSENBERGER: Abt Plazidus Vogelund die Anfänge der Benediktinerkongregation von St. Ottilien. In: StudiaSuarzacensia. Würzburger Diözesanblätter 25, 1963, p. 271.
33 Cfr supra cap. 2.3.3.1.
34 Cfr Leander BOPP (1954), p. 124.
35 «Augsburger Postzeitung».
36 Cfr Leander BOPP (1954), pp. 125 sqq.; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), pp.
120 sqq. - Secunda symbola explicatoria Pauli Baumgarten die 23o m. Dec. a. 1887odivulgata est.
Responsa autem publica Pauli Baumgarten videntur bonum effectum infavorem P.ris Andreae Amrhein habuisse. Nam un~ ex parte «Ratisbonensispagina matutina» de hÇc themate paulatim obmutuit,37 alter~ ex parte Mo-nacensis nuntius apostolicus episcopo Ratisbonensi minatus esse dicitur seipsum intercessurum esse, nisi tales symbolae finirentur.
Actorum diurnorum Ratisbonensium symbolae malignae et obtrectatoriae,quae cum realitate non congruebant atque nullum fundamentum in re habe-bant, P.ri Andreae Amrhein eiusque incepto nocere voluerunt. Sed quaestioexoritur, quae fuerit causa et quis hanc rem instigaverit. Ad quam quidemquaestionem responsum omnino manifestum non est inventum. Suspicio verosatis mature exorta est ipsum episcopum Ratisbonensem Ignatium von Se-nestrey has invectivas exhibendas curavisse, cum praeter alia stomachatusesset, quod missionaria expeditio, quamvis ipse machinationibus quibusdamcontra eandem egisset, tamen fieri potuit.38 Sed iam ab initio relationes interhunc episcopum atque P.rem Andream Amrhein non erant nimis prosperae.
Cum autem auctor sive auctores39 symbolarum malignarum essent anonymi,etiam iidem revera capi non potuerunt, quamquam putabatur eos ad propin-quos episcopi pertinere.40 37 Imprimis ille nuntius videtur obtrectatoribus inopportunus fuisse, quo manifestabatur P.rem Andream Amrhein die 6o m. Dec. a. 1887o officialem licentiam Congregationis dePropagand~ Fide accepisse, qu~ domum Richopagensem omnino dissolvere potuit. - CfrLeander BOPP (1954), p. 127; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 123; PaulusWEISSENBERGER (1963), p. 271.
38 Cfr Leander BOPP (1954), p. 127 a; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 116.
39 Leander BOPP (1954), p. 122 putat saltem duos auctores varios fuisse.
40 Magistratus quidam regionalis in relatione su~ suspicatur auctorem fuisse parochum Fuchs Walderbacensem vel etiam Georgium Dengler. Ipse P. Andreas Amrheinaliquando ad Georgium Dengler scripserat fam~ eum auctorem symbolarum nominari,quo opprobrio §dem scilicet non nimis exhilaratus erat. Paulus Baumgarten suspicaturD.rem Franciscum Iosephum [Franz Josef] Ludwigs, qui erat adiutor episcopi, auctoremfuisse (postea etiam nomen D.ris Francisci [Franz] Leitner apparuit). Quae suspiciovidetur verisimilior esse. - Cfr Leander BOPP (1954), p. 127; Frumentius RENNER:Leuchter I (21979), p. 117 adn. 128.
D.rem Franciscum Ludwigs revera in has machinationes involutum fuisse videturmanifestari ex colloquio, quod Catharina Scheins die 17o m. Ian. a. 1888o cum eodemhabuit. Catharina Scheins de hÇc colloquio rettulit - ut Frumentius RENNER: Leuchter I(21979), p. 122 adn. 136 ad Annales Ottilienses referens adnotat - D.rem Ludwigsversionem Latinam symbolarum suarum praeparavisse, quam papae offerre in animohaberet. Tamen hÇc in conexã saltem duae quaestiones exoriuntur: Cur Dr LudwigsCatharinae Scheins, quae ad domum missionariam pertinebat, quasi confessus est se Quamquam illae symbolae malignae in actis diurnis Ratisbonensibus scoponocivo divulgabantur, videntur P. Andreas Amrhein et domus missionariaqu4que quadamtenus emolumentum ex hac re habuisse. Nam un~ ex parteipsi Vaticani P.ri Andreae Amrhein eiusque incepto hac in re favebant, alter~ex parte etiam Iohannes Lutz, Bavariae praesidens administrorum, eo plusP.rem Andream Amrhein sustentavit, cum ipse semper magnas difficultatescum episcopo Ignatio von Senestrey habuisse videretur.41 Hae Ratisbonenses actiones iniucundae fortasse ultimum impulsum effece-runt, quo P. Andreas Amrhein Richopagum omnino relinquendum atque do-mum Richopagensem dissolvendam decrevit. Unica causa certe non erat, utex transmigratione, quae magn~ ex parte iam antea facta erat, apparet. Cete-rum verisimiliter non erat ita facile illum locum relinquere, qui initium domãsmissionariae fuerat et in quem tanta pecunia et tot labores iam impositi erant.
Aedificia autem Richopagensia P. Andreas Amrhein secundum contractumanni 1883i Georgio Dengler denique die 13o m. Ian. a. 1888o iterumvendidit.42 esse auctorem illarum symbolarum, et cur ille eaedem consilia sua patefecit? - Et - quodetiam non est nullius momenti - quid Catharina Scheins apud D.rem Ludwigs habuitquaerendum et qualia colloquia cum ipso habuit instituenda? 41 Cfr Leander BOPP (1954), p. 128; Frumentius RENNER: Leuchter I (21979), p. 122. - Cfr etiam Andreas AMRHEIN: Anfänge und Kämpfe eines Missionsberufs 3. In: CyrillSCHÄFER (ed.): Der Gründer. Schriften. St. Ottilien 2006, pp. 146 sq., qui hanccondicionem breviter commemorat.
42 In illo contractu legebatur, si quando domus missionaria Richopagensis dissolveretur, primo Georgio Dengler licere aedificia eodem pretio emere, quo illo tempore acquisitaerant. Videntur autem dissensiones quaedam inter P.rem Andream Amrhein etGeorgium Dengler fuisse, quia P. Amrhein aedificia Richopagensia su~ sponte venderevoluit lucrum quoddam respiciens. - Cfr Leander BOPP (1954), pp. 128 sqq.; FrumentiusRENNER: Leuchter I (21979), p. 124; Paulus WEISSENBERGER (1963), p. 271.

Source: http://www.voxlatina.uni-saarland.de/Historia_Ottiliensis/Historia_Ottiliensis_3.pdf

Si-37-2010.pmd

No. 37] General Sales Tax 1 STATUTORY INSTRUMENT No. 37 of 2010 __________ REGULATIONS made by the Minister of Finance in exercise of the powers conferred upon him by section 96 of the General Sales Tax Act (No. 49 of 2005), and all other powers thereunto him enabling. (Gazetted 17th April, 2010.) Short title. GENERAL SALES TAX (AMENDMENT) REGULATIONS,

novograf.co.uk

PVC (Polyvinyl Chloride, also commonly known as ‘vinyl’) is a rigid polymer, possibly most often seen in its ‘natural’ state used as w indow frames. In order to make PVC malleable, a variety of plasticisers are added and other processes are used during manufacture. In particular, this includes the addition of phthalates which provide flexibility, in order to mould and manufacture a wid

© 2010-2017 Pharmacy Pills Pdf